Fato o casualità negli eventi umani?
Tacito
Sed mihi haec ac talia audienti in incerto iudicium est fatone res mortalium et necessitate immutabili an forte volvantur. Quippe
sapientissimos veterum
quique sectam eorum aemulatur diversos reperies, ac multis insitam opinionem non initia nostri, non finem, non denique homines dis curae; ideo creberrime tristia in bonos, laeta apud deteriores esse. Contra
alii fatum
quidem congruere
rebus putant, sed non e vagis stellis, verum apud principia et nexus naturalium causarum; ac tamen electionem vitae nobis relinquunt, quam ubi
elegeris, certum
imminentium ordinem. Neque mala vel bona quae vulgus putet: multos qui conflictari adversis videantur beatos, at plerosque quamquam magnas per opes miserrimos, si illi gravem fortunam constanter tolerent, hi prospera inconsulte utantur. Ceterum plurimis mortalium non eximitur quin primo cuiusque ortu ventura destinentur,
sed quaedam secus
quam dicta
sint cadere
fallaciis ignara
dicentium. :
ita corrumpi
fidem artis cuius clara documenta et antiqua aetas et nostra tulerit.
Nessun commento:
Posta un commento